Liber Deuteronomii*

Caput 18: Versus 1

Non habebunt.Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris praeceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare: Unde:Nolite possidere aurum neque argentum,etc.Matth. 10.; et post pauca:Dignus est enim operarius cibo suoI Cor. 9.Et alibi:Qui altario serviunt cum altario participantNum. 18.. Non enim oportet, ut qui semper astare debet officio divino, inhiet terreno lucro, cui Deus haereditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet.
(* Traductions européennes)